Wis 14

1Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. 2Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. 3Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, 4ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine rate aliquis adeat mare. 5Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt: 6sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. 7Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia. 8Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. 9Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas eius. 10Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur. 11Propter hoc et idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. 12Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitae est. 13neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. 14Supervacuitas enim hominum haec adinvenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus. 15Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. 16Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. 17Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua solicitudine. 18Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia. 19Ille enim volens placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. 20Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum, qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt. 21Et haec fuit vitae humanae deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. 22Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. 23Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes, 24neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat: 25et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum, 26Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae. 27Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis. 28Aut enim dum laetantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste, aut peierant cito. 29Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. 30Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste, in dolo contemnentes iustitiam. 31Non enim iurantium est virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.
Copyright information for VulgS